Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 32

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid accideritSelect Exodus 32:1

2dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad meSelect Exodus 32:2

3fecit populus quae iusserat deferens inaures ad AaronSelect Exodus 32:3

4quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra AegyptiSelect Exodus 32:4

5quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini estSelect Exodus 32:5

6surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludereSelect Exodus 32:6

7locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra AegyptiSelect Exodus 32:7

8recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra AegyptiSelect Exodus 32:8

9rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sitSelect Exodus 32:9

10dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnamSelect Exodus 32:10

11Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robustaSelect Exodus 32:11

12ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tuiSelect Exodus 32:12

13recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semperSelect Exodus 32:13

14placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suumSelect Exodus 32:14

15et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parteSelect Exodus 32:15

16et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulisSelect Exodus 32:16

17audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castrisSelect Exodus 32:17

18qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audioSelect Exodus 32:18

19cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montisSelect Exodus 32:19

20arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis IsrahelSelect Exodus 32:20

21dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximumSelect Exodus 32:21

22cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malumSelect Exodus 32:22

23dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid accideritSelect Exodus 32:23

24quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulusSelect Exodus 32:24

25videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constitueratSelect Exodus 32:25

26et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii LeviSelect Exodus 32:26

27quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suumSelect Exodus 32:27

28fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominumSelect Exodus 32:28

29et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictioSelect Exodus 32:29

30facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestroSelect Exodus 32:30

31reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxamSelect Exodus 32:31

32aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsistiSelect Exodus 32:32

33cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meoSelect Exodus 32:33

34tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorumSelect Exodus 32:34

35percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit AaronSelect Exodus 32:35

Next: Exodus 33Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.