Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 35

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieriSelect Exodus 35:1

2sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occideturSelect Exodus 35:2

3non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbatiSelect Exodus 35:3

4et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicensSelect Exodus 35:4

5separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aesSelect Exodus 35:5

6hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarumSelect Exodus 35:6

7et pelles arietum rubricatas et ianthinas ligna setthimSelect Exodus 35:7

8et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimumSelect Exodus 35:8

9lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalisSelect Exodus 35:9

10quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavitSelect Exodus 35:10

11tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et basesSelect Exodus 35:11

12arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditurSelect Exodus 35:12

13mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibusSelect Exodus 35:13

14candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta igniumSelect Exodus 35:14

15altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculiSelect Exodus 35:15

16altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eiusSelect Exodus 35:16

17cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuliSelect Exodus 35:17

18paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suisSelect Exodus 35:18

19vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihiSelect Exodus 35:19

20egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu MosiSelect Exodus 35:20

21obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium eratSelect Exodus 35:21

22viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum estSelect Exodus 35:22

23si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinasSelect Exodus 35:23

24argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios ususSelect Exodus 35:24

25sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssumSelect Exodus 35:25

26et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentesSelect Exodus 35:26

27principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationaleSelect Exodus 35:27

28aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendumSelect Exodus 35:28

29omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaveruntSelect Exodus 35:29

30dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu IudaSelect Exodus 35:30

31implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrinaSelect Exodus 35:31

32ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aereSelect Exodus 35:32

33sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potestSelect Exodus 35:33

34dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu DanSelect Exodus 35:34

35ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiantSelect Exodus 35:35

Next: Exodus 36Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.