Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 36

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit DominusSelect Exodus 36:1

2cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opusSelect Exodus 36:2

3tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebatSelect Exodus 36:3

4unde artifices venire conpulsiSelect Exodus 36:4

5dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium estSelect Exodus 36:5

6iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendisSelect Exodus 36:6

7eo quod oblata sufficerent et superabundarentSelect Exodus 36:7

8feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymitaSelect Exodus 36:8

9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarumSelect Exodus 36:9

10coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavitSelect Exodus 36:10

11fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiterSelect Exodus 36:11

12ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerenturSelect Exodus 36:12

13unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculumSelect Exodus 36:13

14fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculiSelect Exodus 36:14

15unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia sagaSelect Exodus 36:15

16quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatimSelect Exodus 36:16

17fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerenturSelect Exodus 36:17

18et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieretSelect Exodus 36:18

19fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinisSelect Exodus 36:19

20fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantesSelect Exodus 36:20

21decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebatSelect Exodus 36:21

22binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculiSelect Exodus 36:22

23e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrumSelect Exodus 36:23

24cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminanturSelect Exodus 36:24

25ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulasSelect Exodus 36:25

26cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulasSelect Exodus 36:26

27contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulasSelect Exodus 36:27

28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retroSelect Exodus 36:28

29quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulosSelect Exodus 36:29

30ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulisSelect Exodus 36:30

31fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculiSelect Exodus 36:31

32et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mareSelect Exodus 36:32

33fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniretSelect Exodus 36:33

34ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuitSelect Exodus 36:34

35fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctumSelect Exodus 36:35

36et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteisSelect Exodus 36:36

37fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumariiSelect Exodus 36:37

38et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneasSelect Exodus 36:38

Next: Exodus 37Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.