Exodus 37
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac forisSelect Exodus 37:1
2et fecit illi coronam auream per gyrumSelect Exodus 37:2
3conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in alteroSelect Exodus 37:3
4vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auroSelect Exodus 37:4
5et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eamSelect Exodus 37:5
6fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudineSelect Exodus 37:6
7duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatoriiSelect Exodus 37:7
8cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatoriiSelect Exodus 37:8
9extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantesSelect Exodus 37:9
10fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissemSelect Exodus 37:10
11circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrumSelect Exodus 37:11
12ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam aureamSelect Exodus 37:12
13fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensaeSelect Exodus 37:13
14contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portariSelect Exodus 37:14
15ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auroSelect Exodus 37:15
16et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt libaSelect Exodus 37:16
17fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebantSelect Exodus 37:17
18sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex alteraSelect Exodus 37:18
19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabriSelect Exodus 37:19
20in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et liliaSelect Exodus 37:20
21et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte unoSelect Exodus 37:21
22et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimoSelect Exodus 37:22
23fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimoSelect Exodus 37:23
24talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suisSelect Exodus 37:24
25fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornuaSelect Exodus 37:25
26vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibusSelect Exodus 37:26
27fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portariSelect Exodus 37:27
28ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureisSelect Exodus 37:28
29conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentariiSelect Exodus 37:29
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation