Exodus 38
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudineSelect Exodus 38:1
2cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminisSelect Exodus 38:2
3et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptaculaSelect Exodus 38:3
4craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulamSelect Exodus 38:4
5fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandumSelect Exodus 38:5
6quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneisSelect Exodus 38:6
7induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuumSelect Exodus 38:7
8fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculiSelect Exodus 38:8
9et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centumSelect Exodus 38:9
10columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argenteaSelect Exodus 38:10
11aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erantSelect Exodus 38:11
12in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argenteaSelect Exodus 38:12
13porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoriaSelect Exodus 38:13
14e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latusSelect Exodus 38:14
15et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidemSelect Exodus 38:15
16cuncta atrii tentoria byssus torta texueratSelect Exodus 38:16
17bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argentoSelect Exodus 38:17
18et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoriaSelect Exodus 38:18
19columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteaeSelect Exodus 38:19
20paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneosSelect Exodus 38:20
21haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotisSelect Exodus 38:21
22quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleveratSelect Exodus 38:22
23iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et byssoSelect Exodus 38:23
24omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuariiSelect Exodus 38:24
25oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorumSelect Exodus 38:25
26fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendetSelect Exodus 38:26
27centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatisSelect Exodus 38:27
28de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argentoSelect Exodus 38:28
29aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicliSelect Exodus 38:29
30ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinentSelect Exodus 38:30
31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrumSelect Exodus 38:31
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation