Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 40

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 40:1

2mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimoniiSelect Exodus 40:2

3et pones in eo arcam dimittesque ante illam velumSelect Exodus 40:3

4et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suisSelect Exodus 40:4

5et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi ponesSelect Exodus 40:5

6et ante illud altare holocaustiSelect Exodus 40:6

7labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aquaSelect Exodus 40:7

8circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eiusSelect Exodus 40:8

9et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificenturSelect Exodus 40:9

10altare holocausti et omnia vasa eiusSelect Exodus 40:10

11labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorumSelect Exodus 40:11

12adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aquaSelect Exodus 40:12

13indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternumSelect Exodus 40:13

14fecitque Moses omnia quae praeceperat DominusSelect Exodus 40:14

15igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculumSelect Exodus 40:15

16erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnasSelect Exodus 40:16

17et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperaratSelect Exodus 40:17

18posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuperSelect Exodus 40:18

19cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionemSelect Exodus 40:19

20posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velumSelect Exodus 40:20

21ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus MosiSelect Exodus 40:21

22posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australiSelect Exodus 40:22

23locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum DominiSelect Exodus 40:23

24posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velumSelect Exodus 40:24

25et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat DominusSelect Exodus 40:25

26posuit et tentorium in introitu tabernaculiSelect Exodus 40:26

27et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperaratSelect Exodus 40:27

28labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aquaSelect Exodus 40:28

29laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedesSelect Exodus 40:29

30cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat DominusSelect Exodus 40:30

31erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta suntSelect Exodus 40:31

32operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illudSelect Exodus 40:32

33nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operueratSelect Exodus 40:33

34si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suasSelect Exodus 40:34

35si pendebat desuper manebant in eodem locoSelect Exodus 40:35

36nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas EXPLICIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUSSelect Exodus 40:36

Next: Leviticus 1Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.