Exodus 7
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1dixitque Dominus ad Mosen ecce constitui te Deum Pharaonis Aaron frater tuus erit propheta tuusSelect Exodus 7:1
2tu loqueris omnia quae mando tibi ille loquetur ad Pharaonem ut dimittat filios Israhel de terra suaSelect Exodus 7:2
3sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra AegyptiSelect Exodus 7:3
4et non audiet vos inmittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti per iudicia maximaSelect Exodus 7:4
5et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorumSelect Exodus 7:5
6fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egeruntSelect Exodus 7:6
7erat autem Moses octoginta annorum et Aaron octoginta trium quando locuti sunt ad PharaonemSelect Exodus 7:7
8dixitque Dominus ad Mosen et AaronSelect Exodus 7:8
9cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrumSelect Exodus 7:9
10ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrumSelect Exodus 7:10
11vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiterSelect Exodus 7:11
12proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorumSelect Exodus 7:12
13induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat DominusSelect Exodus 7:13
14dixit autem Dominus ad Mosen ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populumSelect Exodus 7:14
15vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tuaSelect Exodus 7:15
16dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluistiSelect Exodus 7:16
17haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinemSelect Exodus 7:17
18pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminisSelect Exodus 7:18
19dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeisSelect Exodus 7:19
20feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinemSelect Exodus 7:20
21et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra AegyptiSelect Exodus 7:21
22feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat DominusSelect Exodus 7:22
23avertitque se et ingressus est domum suam nec adposuit cor etiam hac viceSelect Exodus 7:23
24foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent non enim poterant bibere de aqua fluminisSelect Exodus 7:24
25impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluviumSelect Exodus 7:25
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation