Skip to content
Church.wiki
Hosea

Hosea 1

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis IsrahelSelect Hosea 1:1

2principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a DominoSelect Hosea 1:2

3et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filiumSelect Hosea 1:3

4et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus IsrahelSelect Hosea 1:4

5et in illa die conteram arcum Israhel in valle HiezrahelSelect Hosea 1:5

6et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorumSelect Hosea 1:6

7et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibusSelect Hosea 1:7

8et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filiumSelect Hosea 1:8

9et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vesterSelect Hosea 1:9

10et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventisSelect Hosea 1:10

11et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies HiezrahelSelect Hosea 1:11

Next: Hosea 2Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hosea

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.