Skip to content
Church.wiki
Hosea

Hosea 10

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacrisSelect Hosea 10:1

2divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorumSelect Hosea 10:2

3quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobisSelect Hosea 10:3

4loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agriSelect Hosea 10:4

5vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eoSelect Hosea 10:5

6siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate suaSelect Hosea 10:6

7transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquaeSelect Hosea 10:7

8et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nosSelect Hosea 10:8

9ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatisSelect Hosea 10:9

10iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suasSelect Hosea 10:10

11Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos IacobSelect Hosea 10:11

12seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiamSelect Hosea 10:12

13arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorumSelect Hosea 10:13

14consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisaSelect Hosea 10:14

15sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarumSelect Hosea 10:15

Next: Hosea 11Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hosea

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.