Hosea 11
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meumSelect Hosea 11:1
2vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabantSelect Hosea 11:2
3et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eosSelect Hosea 11:3
4in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vescereturSelect Hosea 11:4
5non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt convertiSelect Hosea 11:5
6coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorumSelect Hosea 11:6
7et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non aufereturSelect Hosea 11:7
8quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo meaSelect Hosea 11:8
9non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatemSelect Hosea 11:9
10post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii marisSelect Hosea 11:10
11et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit DominusSelect Hosea 11:11
12circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelisSelect Hosea 11:12
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society