Hosea 12
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebatSelect Hosea 12:1
2iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet eiSelect Hosea 12:2
3in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angeloSelect Hosea 12:3
4et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscumSelect Hosea 12:4
5et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eiusSelect Hosea 12:5
6et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semperSelect Hosea 12:6
7Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexitSelect Hosea 12:7
8et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccaviSelect Hosea 12:8
9et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatisSelect Hosea 12:9
10et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sumSelect Hosea 12:10
11si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agriSelect Hosea 12:11
12fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavitSelect Hosea 12:12
13in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus estSelect Hosea 12:13
14ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suusSelect Hosea 12:14
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society