Skip to content
Church.wiki
Hosea

Hosea 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad DominumSelect Hosea 6:1

2quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nosSelect Hosea 6:2

3vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terraeSelect Hosea 6:3

4quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiensSelect Hosea 6:4

5propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredienturSelect Hosea 6:5

6quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocaustaSelect Hosea 6:6

7ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in meSelect Hosea 6:7

8Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguineSelect Hosea 6:8

9et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati suntSelect Hosea 6:9

10in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est IsrahelSelect Hosea 6:10

11sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi meiSelect Hosea 6:11

Next: Hosea 7Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hosea

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.