Hosea 7
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus forisSelect Hosea 7:1
2et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae suntSelect Hosea 7:2
3in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principesSelect Hosea 7:3
4omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totumSelect Hosea 7:4
5dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribusSelect Hosea 7:5
6quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammaeSelect Hosea 7:6
7omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad meSelect Hosea 7:7
8Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversaturSelect Hosea 7:8
9comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravitSelect Hosea 7:9
10et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus hisSelect Hosea 7:10
11et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abieruntSelect Hosea 7:11
12et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorumSelect Hosea 7:12
13vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendaciaSelect Hosea 7:13
14et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a meSelect Hosea 7:14
15et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiamSelect Hosea 7:15
16reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra AegyptiSelect Hosea 7:16
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society