Hebrews 10
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facereSelect Hebrews 10:1
2alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundatiSelect Hebrews 10:2
3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fitSelect Hebrews 10:3
4inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccataSelect Hebrews 10:4
5ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihiSelect Hebrews 10:5
6holocaustomata et pro peccato non tibi placuitSelect Hebrews 10:6
7tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuamSelect Hebrews 10:7
8superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offerunturSelect Hebrews 10:8
9tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuatSelect Hebrews 10:9
10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semelSelect Hebrews 10:10
11et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccataSelect Hebrews 10:11
12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera DeiSelect Hebrews 10:12
13de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eiusSelect Hebrews 10:13
14una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatosSelect Hebrews 10:14
15contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixitSelect Hebrews 10:15
16hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam easSelect Hebrews 10:16
17et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor ampliusSelect Hebrews 10:17
18ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccatoSelect Hebrews 10:18
19habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine ChristiSelect Hebrews 10:19
20quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suamSelect Hebrews 10:20
21et sacerdotem magnum super domum DeiSelect Hebrews 10:21
22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua mundaSelect Hebrews 10:22
23teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisitSelect Hebrews 10:23
24et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operumSelect Hebrews 10:24
25non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diemSelect Hebrews 10:25
26voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostiaSelect Hebrews 10:26
27terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversariosSelect Hebrews 10:27
28irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moriturSelect Hebrews 10:28
29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam feceritSelect Hebrews 10:29
30scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suumSelect Hebrews 10:30
31horrendum est incidere in manus Dei viventisSelect Hebrews 10:31
32rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionumSelect Hebrews 10:32
33et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effectiSelect Hebrews 10:33
34nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiamSelect Hebrews 10:34
35nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationemSelect Hebrews 10:35
36patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionemSelect Hebrews 10:36
37adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabitSelect Hebrews 10:37
38iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meaeSelect Hebrews 10:38
39nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animaeSelect Hebrews 10:39
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation