Skip to content
Church.wiki

Hebrews Chapter 11 Biblia Sacra Vulgata (2007)

General epistles · Hebrews · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 40 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

믿음장은 히브리서 11장을 부르는 별칭이다. 믿음을 정의한 뒤 아벨부터 선지자들까지 구약 인물들이 "믿음으로" 행한 일을 차례로 든다.

Jump to verse

11Hebrews · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum Notes
2in hac enim testimonium consecuti sunt senes
3fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent Notes
4fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
5fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
6sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit Notes
7fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
8fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret Notes
9fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
10expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
11fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
12propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
13iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram Notes
14qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
15et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
16nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
17fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones Notes
18ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
20fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
21fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
22fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
23fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
24fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
25magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
26maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
27fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
28fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
29fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
30fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
31fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
32et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
33qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum Notes
34extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
36alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
37lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
38quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
39et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
40Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

40 verses in this chapter
11 / 13 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 7

Articles mentioning this chapter

More