Hebrews 12
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamenSelect Hebrews 12:1
2aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei seditSelect Hebrews 12:2
3recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientesSelect Hebrews 12:3
4nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantesSelect Hebrews 12:4
5et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo arguerisSelect Hebrews 12:5
6quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipitSelect Hebrews 12:6
7in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit paterSelect Hebrews 12:7
8quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estisSelect Hebrews 12:8
9deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemusSelect Hebrews 12:9
10et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eiusSelect Hebrews 12:10
11omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiaeSelect Hebrews 12:11
12propter quod remissas manus et soluta genua erigiteSelect Hebrews 12:12
13et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem saneturSelect Hebrews 12:13
14pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit DominumSelect Hebrews 12:14
15contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multiSelect Hebrews 12:15
16ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva suaSelect Hebrews 12:16
17scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eamSelect Hebrews 12:17
18non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellamSelect Hebrews 12:18
19et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbumSelect Hebrews 12:19
20non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabiturSelect Hebrews 12:20
21et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundusSelect Hebrews 12:21
22sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiaeSelect Hebrews 12:22
23et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorumSelect Hebrews 12:23
24et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam AbelSelect Hebrews 12:24
25videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimurSelect Hebrews 12:25
26cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelumSelect Hebrews 12:26
27quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobiliaSelect Hebrews 12:27
28itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentiaSelect Hebrews 12:28
29etenim Deus noster ignis consumens estSelect Hebrews 12:29
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation