Skip to content
Church.wiki

Hebrews Chapter 13 Biblia Sacra Vulgata (2007)

General epistles · Hebrews · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 25 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

히브리서의 마지막 장으로, 형제 사랑·손님 대접·혼인·돈 문제에 관한 실천 권면과 "영문 밖"의 그리스도에게 나아가자는 권고, 축복 기도와 맺음 문안을 담고 있다.

Jump to verse

13Hebrews · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1caritas fraternitatis maneat
2hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
3mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
4honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
5sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam Notes
6ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
8Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula Notes
9doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
10habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
11quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
12propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
13exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
14non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
15per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius Notes
16beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
17oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
18orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
19amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
20Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
21aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen Notes
22rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
23cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
24salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
25gratia cum omnibus vobis amen EXPLICIT EPISTULA AD HEBRAEOS

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

25 verses in this chapter
13 / 13 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 4

Articles mentioning this chapter

More