Skip to content
Church.wiki
Hebrews

Hebrews 2

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamusSelect Hebrews 2:1

2si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionemSelect Hebrews 2:2

3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata estSelect Hebrews 2:3

4contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatemSelect Hebrews 2:4

5non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimurSelect Hebrews 2:5

6testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eumSelect Hebrews 2:6

7minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarumSelect Hebrews 2:7

8omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta eiSelect Hebrews 2:8

9eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortemSelect Hebrews 2:9

10decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummareSelect Hebrews 2:10

11qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicensSelect Hebrews 2:11

12nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo teSelect Hebrews 2:12

13et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit DeusSelect Hebrews 2:13

14quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolumSelect Hebrews 2:14

15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servitutiSelect Hebrews 2:15

16nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehenditSelect Hebrews 2:16

17unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populiSelect Hebrews 2:17

18in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliariSelect Hebrews 2:18

Next: Hebrews 3Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hebrews

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.