Skip to content
Church.wiki
Hebrews

Hebrews 6

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad DeumSelect Hebrews 6:1

2baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterniSelect Hebrews 6:2

3et hoc faciemus siquidem permiserit DeusSelect Hebrews 6:3

4inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus SanctiSelect Hebrews 6:4

5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturiSelect Hebrews 6:5

6et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentesSelect Hebrews 6:6

7terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a DeoSelect Hebrews 6:7

8proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionemSelect Hebrews 6:8

9confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimurSelect Hebrews 6:9

10non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratisSelect Hebrews 6:10

11cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finemSelect Hebrews 6:11

12ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissionesSelect Hebrews 6:12

13Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsumSelect Hebrews 6:13

14dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo teSelect Hebrews 6:14

15et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionemSelect Hebrews 6:15

16homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentumSelect Hebrews 6:16

17in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandumSelect Hebrews 6:17

18ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spemSelect Hebrews 6:18

19quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminisSelect Hebrews 6:19

20ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternumSelect Hebrews 6:20

Next: Hebrews 7Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hebrews

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.