Hebrews 7
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit eiSelect Hebrews 7:1
2cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacisSelect Hebrews 7:2
3sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuumSelect Hebrews 7:3
4intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarchaSelect Hebrews 7:4
5et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis AbrahaeSelect Hebrews 7:5
6cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixitSelect Hebrews 7:6
7sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benediciturSelect Hebrews 7:7
8et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivitSelect Hebrews 7:8
9et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus estSelect Hebrews 7:9
10adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei MelchisedechSelect Hebrews 7:10
11si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron diciSelect Hebrews 7:11
12translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiatSelect Hebrews 7:12
13in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuitSelect Hebrews 7:13
14manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus estSelect Hebrews 7:14
15et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdosSelect Hebrews 7:15
16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilisSelect Hebrews 7:16
17contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem MelchisedechSelect Hebrews 7:17
18reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatemSelect Hebrews 7:18
19nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad DeumSelect Hebrews 7:19
20et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti suntSelect Hebrews 7:20
21hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternumSelect Hebrews 7:21
22in tantum melioris testamenti sponsor factus est IesusSelect Hebrews 7:22
23et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanereSelect Hebrews 7:23
24hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotiumSelect Hebrews 7:24
25unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eisSelect Hebrews 7:25
26talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factusSelect Hebrews 7:26
27qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendoSelect Hebrews 7:27
28lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectumSelect Hebrews 7:28
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation