1 Corinthians 10
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transieruntSelect 1 Corinthians 10:1
2et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mariSelect 1 Corinthians 10:2
3et omnes eandem escam spiritalem manducaveruntSelect 1 Corinthians 10:3
4et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat ChristusSelect 1 Corinthians 10:4
5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in desertoSelect 1 Corinthians 10:5
6haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupieruntSelect 1 Corinthians 10:6
7neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludereSelect 1 Corinthians 10:7
8neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria miliaSelect 1 Corinthians 10:8
9neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perieruntSelect 1 Corinthians 10:9
10neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatoreSelect 1 Corinthians 10:10
11haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum deveneruntSelect 1 Corinthians 10:11
12itaque qui se existimat stare videat ne cadatSelect 1 Corinthians 10:12
13temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinereSelect 1 Corinthians 10:13
14propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum culturaSelect 1 Corinthians 10:14
15ut prudentibus loquor vos iudicate quod dicoSelect 1 Corinthians 10:15
16calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini estSelect 1 Corinthians 10:16
17quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamurSelect 1 Corinthians 10:17
18videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altarisSelect 1 Corinthians 10:18
19quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquidSelect 1 Corinthians 10:19
20sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorumSelect 1 Corinthians 10:20
21non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorumSelect 1 Corinthians 10:21
22an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediuntSelect 1 Corinthians 10:22
23omnia licent sed non omnia aedificantSelect 1 Corinthians 10:23
24nemo quod suum est quaerat sed quod alteriusSelect 1 Corinthians 10:24
25omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiamSelect 1 Corinthians 10:25
26Domini est terra et plenitudo eiusSelect 1 Corinthians 10:26
27si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiamSelect 1 Corinthians 10:27
28si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiamSelect 1 Corinthians 10:28
29conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientiaSelect 1 Corinthians 10:29
30si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias agoSelect 1 Corinthians 10:30
31sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei faciteSelect 1 Corinthians 10:31
32sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae DeiSelect 1 Corinthians 10:32
33sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiantSelect 1 Corinthians 10:33
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation