Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 14

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetisSelect 1 Corinthians 14:1

2qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteriaSelect 1 Corinthians 14:2

3nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationesSelect 1 Corinthians 14:3

4qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificatSelect 1 Corinthians 14:4

5volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiatSelect 1 Corinthians 14:5

6nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrinaSelect 1 Corinthians 14:6

7tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizaturSelect 1 Corinthians 14:7

8etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellumSelect 1 Corinthians 14:8

9ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentesSelect 1 Corinthians 14:9

10tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce estSelect 1 Corinthians 14:10

11si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarusSelect 1 Corinthians 14:11

12sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetisSelect 1 Corinthians 14:12

13et ideo qui loquitur lingua oret ut interpreteturSelect 1 Corinthians 14:13

14nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu estSelect 1 Corinthians 14:14

15quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et menteSelect 1 Corinthians 14:15

16ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescitSelect 1 Corinthians 14:16

17nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificaturSelect 1 Corinthians 14:17

18gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquorSelect 1 Corinthians 14:18

19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in linguaSelect 1 Corinthians 14:19

20fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estoteSelect 1 Corinthians 14:20

21in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit DominusSelect 1 Corinthians 14:21

22itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibusSelect 1 Corinthians 14:22

23si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitisSelect 1 Corinthians 14:23

24si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibusSelect 1 Corinthians 14:24

25occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis estSelect 1 Corinthians 14:25

26quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiantSelect 1 Corinthians 14:26

27sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpreteturSelect 1 Corinthians 14:27

28si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et DeoSelect 1 Corinthians 14:28

29prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicentSelect 1 Corinthians 14:29

30quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceatSelect 1 Corinthians 14:30

31potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortenturSelect 1 Corinthians 14:31

32et spiritus prophetarum prophetis subiecti suntSelect 1 Corinthians 14:32

33non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorumSelect 1 Corinthians 14:33

34mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicitSelect 1 Corinthians 14:34

35si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesiaSelect 1 Corinthians 14:35

36an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenitSelect 1 Corinthians 14:36

37si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandataSelect 1 Corinthians 14:37

38si quis autem ignorat ignorabiturSelect 1 Corinthians 14:38

39itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibereSelect 1 Corinthians 14:39

40omnia autem honeste et secundum ordinem fiantSelect 1 Corinthians 14:40

Next: 1 Corinthians 15Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.