Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 3

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in ChristoSelect 1 Corinthians 3:1

2lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnalesSelect 1 Corinthians 3:2

3cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatisSelect 1 Corinthians 3:3

4cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero PaulusSelect 1 Corinthians 3:4

5ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus deditSelect 1 Corinthians 3:5

6ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum deditSelect 1 Corinthians 3:6

7itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat DeusSelect 1 Corinthians 3:7

8qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laboremSelect 1 Corinthians 3:8

9Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estisSelect 1 Corinthians 3:9

10secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificetSelect 1 Corinthians 3:10

11fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus IesusSelect 1 Corinthians 3:11

12si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulamSelect 1 Corinthians 3:12

13uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabitSelect 1 Corinthians 3:13

14si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipietSelect 1 Corinthians 3:14

15si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignemSelect 1 Corinthians 3:15

16nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobisSelect 1 Corinthians 3:16

17si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vosSelect 1 Corinthians 3:17

18nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiensSelect 1 Corinthians 3:18

19sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorumSelect 1 Corinthians 3:19

20et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae suntSelect 1 Corinthians 3:20

21itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra suntSelect 1 Corinthians 3:21

22sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra suntSelect 1 Corinthians 3:22

23vos autem Christi Christus autem DeiSelect 1 Corinthians 3:23

Next: 1 Corinthians 4Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.