1 Corinthians 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum DeiSelect 1 Corinthians 4:1
2hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniaturSelect 1 Corinthians 4:2
3mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudicoSelect 1 Corinthians 4:3
4nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus estSelect 1 Corinthians 4:4
5itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a DeoSelect 1 Corinthians 4:5
6haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alioSelect 1 Corinthians 4:6
7quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperisSelect 1 Corinthians 4:7
8iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremusSelect 1 Corinthians 4:8
9puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibusSelect 1 Corinthians 4:9
10nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobilesSelect 1 Corinthians 4:10
11usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumusSelect 1 Corinthians 4:11
12et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemusSelect 1 Corinthians 4:12
13blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhucSelect 1 Corinthians 4:13
14non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneoSelect 1 Corinthians 4:14
15nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genuiSelect 1 Corinthians 4:15
16rogo ergo vos imitatores mei estoteSelect 1 Corinthians 4:16
17ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceoSelect 1 Corinthians 4:17
18tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidamSelect 1 Corinthians 4:18
19veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutemSelect 1 Corinthians 4:19
20non enim in sermone est regnum Dei sed in virtuteSelect 1 Corinthians 4:20
21quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinisSelect 1 Corinthians 4:21
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation