1 Corinthians 5
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeatSelect 1 Corinthians 5:1
2et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecitSelect 1 Corinthians 5:2
3ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus estSelect 1 Corinthians 5:3
4in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini IesuSelect 1 Corinthians 5:4
5tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini IesuSelect 1 Corinthians 5:5
6non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpitSelect 1 Corinthians 5:6
7expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est ChristusSelect 1 Corinthians 5:7
8itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatisSelect 1 Corinthians 5:8
9scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariisSelect 1 Corinthians 5:9
10non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisseSelect 1 Corinthians 5:10
11nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumereSelect 1 Corinthians 5:11
12quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatisSelect 1 Corinthians 5:12
13nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsisSelect 1 Corinthians 5:13
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation