1 Corinthians 6
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctosSelect 1 Corinthians 6:1
2an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetisSelect 1 Corinthians 6:2
3nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saeculariaSelect 1 Corinthians 6:3
4saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandumSelect 1 Corinthians 6:4
5ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suumSelect 1 Corinthians 6:5
6sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infidelesSelect 1 Corinthians 6:6
7iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patiminiSelect 1 Corinthians 6:7
8sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribusSelect 1 Corinthians 6:8
9an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteriSelect 1 Corinthians 6:9
10neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebuntSelect 1 Corinthians 6:10
11et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostriSelect 1 Corinthians 6:11
12omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestateSelect 1 Corinthians 6:12
13esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corporiSelect 1 Corinthians 6:13
14Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suamSelect 1 Corinthians 6:14
15nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absitSelect 1 Corinthians 6:15
16an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne unaSelect 1 Corinthians 6:16
17qui autem adheret Domino unus spiritus estSelect 1 Corinthians 6:17
18fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccatSelect 1 Corinthians 6:18
19an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestriSelect 1 Corinthians 6:19
20empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestroSelect 1 Corinthians 6:20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation