1 John 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitaeSelect 1 John 1:1
2et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobisSelect 1 John 1:2
3quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu ChristoSelect 1 John 1:3
4et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenumSelect 1 John 1:4
5et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullaeSelect 1 John 1:5
6si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatemSelect 1 John 1:6
7si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccatoSelect 1 John 1:7
8si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non estSelect 1 John 1:8
9si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitateSelect 1 John 1:9
10si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobisSelect 1 John 1:10
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society