1 John 3
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eumSelect 1 John 3:1
2carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti estSelect 1 John 3:2
3et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus estSelect 1 John 3:3
4omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitasSelect 1 John 3:4
5et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non estSelect 1 John 3:5
6omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eumSelect 1 John 3:6
7filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus estSelect 1 John 3:7
8qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboliSelect 1 John 3:8
9omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus estSelect 1 John 3:9
10in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suumSelect 1 John 3:10
11quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrumSelect 1 John 3:11
12non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iustaSelect 1 John 3:12
13nolite mirari fratres si odit vos mundusSelect 1 John 3:13
14nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morteSelect 1 John 3:14
15omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentemSelect 1 John 3:15
16in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponereSelect 1 John 3:16
17qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eoSelect 1 John 3:17
18filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritateSelect 1 John 3:18
19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostraSelect 1 John 3:19
20quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omniaSelect 1 John 3:20
21carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad DeumSelect 1 John 3:21
22et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimusSelect 1 John 3:22
23et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobisSelect 1 John 3:23
24et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis deditSelect 1 John 3:24
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society