1 John 5
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eoSelect 1 John 5:1
2in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamusSelect 1 John 5:2
3haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non suntSelect 1 John 5:3
4quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostraSelect 1 John 5:4
5quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius DeiSelect 1 John 5:5
6hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritasSelect 1 John 5:6
7quia tres sunt qui testimonium dantSelect 1 John 5:7
8Spiritus et aqua et sanguis et tres unum suntSelect 1 John 5:8
9si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suoSelect 1 John 5:9
10qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suoSelect 1 John 5:10
11et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius estSelect 1 John 5:11
12qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habetSelect 1 John 5:12
13haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii DeiSelect 1 John 5:13
14et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nosSelect 1 John 5:14
15et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eoSelect 1 John 5:15
16qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut rogetSelect 1 John 5:16
17omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortemSelect 1 John 5:17
18scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eumSelect 1 John 5:18
19scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus estSelect 1 John 5:19
20et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeternaSelect 1 John 5:20
21filioli custodite vos a simulacris EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS ·I·Select 1 John 5:21
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society