1 Kings 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebatSelect 1 Kings 1:1
2dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regemSelect 1 Kings 1:2
3quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regemSelect 1 Kings 1:3
4erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eamSelect 1 Kings 1:4
5Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerentSelect 1 Kings 1:5
6nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post AbsalomSelect 1 Kings 1:6
7et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes AdoniaeSelect 1 Kings 1:7
8Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum AdoniaSelect 1 Kings 1:8
9immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regisSelect 1 Kings 1:9
10Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavitSelect 1 Kings 1:10
11dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignoratSelect 1 Kings 1:11
12nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui SalomonisSelect 1 Kings 1:12
13vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit AdoniasSelect 1 Kings 1:13
14et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuosSelect 1 Kings 1:14
15ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat eiSelect 1 Kings 1:15
16inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit visSelect 1 Kings 1:16
17quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meoSelect 1 Kings 1:17
18et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignoranteSelect 1 Kings 1:18
19mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavitSelect 1 Kings 1:19
20verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post teSelect 1 Kings 1:20
21eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatoresSelect 1 Kings 1:21
22adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venitSelect 1 Kings 1:22
23et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terramSelect 1 Kings 1:23
24dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meumSelect 1 Kings 1:24
25quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex AdoniasSelect 1 Kings 1:25
26me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavitSelect 1 Kings 1:26
27numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eumSelect 1 Kings 1:27
28et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eumSelect 1 Kings 1:28
29iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustiaSelect 1 Kings 1:29
30quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodieSelect 1 Kings 1:30
31submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternumSelect 1 Kings 1:31
32dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram regeSelect 1 Kings 1:32
33dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in GionSelect 1 Kings 1:33
34et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex SalomonSelect 1 Kings 1:34
35et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super IudamSelect 1 Kings 1:35
36et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regisSelect 1 Kings 1:36
37quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis DavidSelect 1 Kings 1:37
38descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in GionSelect 1 Kings 1:38
39sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex SalomonSelect 1 Kings 1:39
40et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorumSelect 1 Kings 1:40
41audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantisSelect 1 Kings 1:41
42adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntiansSelect 1 Kings 1:42
43responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit SalomonemSelect 1 Kings 1:43
44misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regisSelect 1 Kings 1:44
45unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistisSelect 1 Kings 1:45
46sed et Salomon sedit super solio regniSelect 1 Kings 1:46
47et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suoSelect 1 Kings 1:47
48insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meisSelect 1 Kings 1:48
49territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suamSelect 1 Kings 1:49
50Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altarisSelect 1 Kings 1:50
51et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladioSelect 1 Kings 1:51
52dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morieturSelect 1 Kings 1:52
53misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuamSelect 1 Kings 1:53
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation