Skip to content
Church.wiki
1 Kings

1 Kings 14

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1in tempore illo aegrotavit Abia filius HieroboamSelect 1 Kings 14:1

2dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum huncSelect 1 Kings 14:2

3tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic pueroSelect 1 Kings 14:3

4fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectuteSelect 1 Kings 14:4

5dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae eratSelect 1 Kings 14:5

6audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntiusSelect 1 Kings 14:6

7vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum IsrahelSelect 1 Kings 14:7

8et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meoSelect 1 Kings 14:8

9sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem proiecisti post corpus tuumSelect 1 Kings 14:9

10idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purumSelect 1 Kings 14:10

11qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus estSelect 1 Kings 14:11

12tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puerSelect 1 Kings 14:12

13et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo HieroboamSelect 1 Kings 14:13

14constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc temporeSelect 1 Kings 14:14

15et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent DominumSelect 1 Kings 14:15

16et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui peccavit et peccare fecit IsrahelSelect 1 Kings 14:16

17surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus estSelect 1 Kings 14:17

18et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetaeSelect 1 Kings 14:18

19reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum IsrahelSelect 1 Kings 14:19

20dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eoSelect 1 Kings 14:20

21porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama AmmanitesSelect 1 Kings 14:21

22et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverantSelect 1 Kings 14:22

23aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosamSelect 1 Kings 14:23

24sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum IsrahelSelect 1 Kings 14:24

25in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in HierusalemSelect 1 Kings 14:25

26et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat SalomonSelect 1 Kings 14:26

27pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regisSelect 1 Kings 14:27

28cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorumSelect 1 Kings 14:28

29reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum IudaSelect 1 Kings 14:29

30fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebusSelect 1 Kings 14:30

31dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eoSelect 1 Kings 14:31

Next: 1 Kings 15Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.