Skip to content
Church.wiki
1 Kings

1 Kings 15

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super IudamSelect 1 Kings 15:1

2tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia AbsalomSelect 1 Kings 15:2

3ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eiusSelect 1 Kings 15:3

4sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret HierusalemSelect 1 Kings 15:4

5eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae HettheiSelect 1 Kings 15:5

6attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitae eiusSelect 1 Kings 15:6

7reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et inter HieroboamSelect 1 Kings 15:7

8et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eoSelect 1 Kings 15:8

9in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex IudaSelect 1 Kings 15:9

10et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia AbsalomSelect 1 Kings 15:10

11et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eiusSelect 1 Kings 15:11

12et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eiusSelect 1 Kings 15:12

13insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente CedronSelect 1 Kings 15:13

14excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suisSelect 1 Kings 15:14

15et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasaSelect 1 Kings 15:15

16bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorumSelect 1 Kings 15:16

17ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis IudaeSelect 1 Kings 15:17

18tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicensSelect 1 Kings 15:18

19foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a meSelect 1 Kings 15:19

20adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram NepthalimSelect 1 Kings 15:20

21quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in ThersaSelect 1 Kings 15:21

22rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et MasphaSelect 1 Kings 15:22

23reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedesSelect 1 Kings 15:23

24et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eoSelect 1 Kings 15:24

25Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annisSelect 1 Kings 15:25

26et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit IsrahelSelect 1 Kings 15:26

27insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant GebbethonSelect 1 Kings 15:27

28interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eoSelect 1 Kings 15:28

29cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae SilonitisSelect 1 Kings 15:29

30propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum IsrahelSelect 1 Kings 15:30

31reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IsrahelSelect 1 Kings 15:31

32fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorumSelect 1 Kings 15:32

33anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annisSelect 1 Kings 15:33

34et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit IsrahelSelect 1 Kings 15:34

Next: 1 Kings 16Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.