1 Kings 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1erat autem rex Salomon regnans super omnem IsrahelSelect 1 Kings 4:1
2et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdosSelect 1 Kings 4:2
3Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariisSelect 1 Kings 4:3
4Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotesSelect 1 Kings 4:4
5Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regisSelect 1 Kings 4:5
6et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributaSelect 1 Kings 4:6
7habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabantSelect 1 Kings 4:7
8et haec nomina eorum Benhur in monte EphraimSelect 1 Kings 4:8
9Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon BethananSelect 1 Kings 4:9
10Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra EpherSelect 1 Kings 4:10
11Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxoremSelect 1 Kings 4:11
12Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione IecmaanSelect 1 Kings 4:12
13Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereasSelect 1 Kings 4:13
14Ahinadab filius Addo praeerat in ManaimSelect 1 Kings 4:14
15Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugioSelect 1 Kings 4:15
16Baana filius Usi in Aser et in BalodSelect 1 Kings 4:16
17Iosaphat filius Pharue in IsacharSelect 1 Kings 4:17
18Semei filius Hela in BeniaminSelect 1 Kings 4:18
19Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terraSelect 1 Kings 4:19
20Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantesSelect 1 Kings 4:20
21Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eiusSelect 1 Kings 4:21
22erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinaeSelect 1 Kings 4:22
23decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altiliumSelect 1 Kings 4:23
24ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuituSelect 1 Kings 4:24
25habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus SalomonisSelect 1 Kings 4:25
26et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestriumSelect 1 Kings 4:26
27nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suoSelect 1 Kings 4:27
28hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibiSelect 1 Kings 4:28
29dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore marisSelect 1 Kings 4:29
30et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et AegyptiorumSelect 1 Kings 4:30
31et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitumSelect 1 Kings 4:31
32locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et milleSelect 1 Kings 4:32
33et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibusSelect 1 Kings 4:33
34et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eiusSelect 1 Kings 4:34
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation