Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 12

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regemSelect 1 Samuel 12:1

2et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sumSelect 1 Samuel 12:2

3loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobisSelect 1 Samuel 12:3

4et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiamSelect 1 Samuel 12:4

5dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testisSelect 1 Samuel 12:5

6et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra AegyptiSelect 1 Samuel 12:6

7nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestrisSelect 1 Samuel 12:7

8quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hocSelect 1 Samuel 12:8

9qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eosSelect 1 Samuel 12:9

10postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibiSelect 1 Samuel 12:10

11et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenterSelect 1 Samuel 12:11

12videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobisSelect 1 Samuel 12:12

13nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regemSelect 1 Samuel 12:13

14si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrumSelect 1 Samuel 12:14

15si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestrosSelect 1 Samuel 12:15

16sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestroSelect 1 Samuel 12:16

17numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regemSelect 1 Samuel 12:17

18et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illaSelect 1 Samuel 12:18

19et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regemSelect 1 Samuel 12:19

20dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestroSelect 1 Samuel 12:20

21et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana suntSelect 1 Samuel 12:21

22et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populumSelect 1 Samuel 12:22

23absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectamSelect 1 Samuel 12:23

24igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesseritSelect 1 Samuel 12:24

25quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitisSelect 1 Samuel 12:25

Next: 1 Samuel 13Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.