Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 18

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suamSelect 1 Samuel 18:1

2tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris suiSelect 1 Samuel 18:2

3inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suamSelect 1 Samuel 18:3

4nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteumSelect 1 Samuel 18:4

5egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum SaulSelect 1 Samuel 18:5

6porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistrisSelect 1 Samuel 18:6

7et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem miliaSelect 1 Samuel 18:7

8iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnumSelect 1 Samuel 18:8

9non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deincepsSelect 1 Samuel 18:9

10post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceamSelect 1 Samuel 18:10

11et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundoSelect 1 Samuel 18:11

12et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessissetSelect 1 Samuel 18:12

13amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populiSelect 1 Samuel 18:13

14in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eoSelect 1 Samuel 18:14

15vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eumSelect 1 Samuel 18:15

16omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eosSelect 1 Samuel 18:16

17dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus PhilisthinorumSelect 1 Samuel 18:17

18ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regisSelect 1 Samuel 18:18

19factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxorSelect 1 Samuel 18:19

20dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit eiSelect 1 Samuel 18:20

21dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodieSelect 1 Samuel 18:21

22et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regisSelect 1 Samuel 18:22

23et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuisSelect 1 Samuel 18:23

24et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est DavidSelect 1 Samuel 18:24

25dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus PhilisthinorumSelect 1 Samuel 18:25

26cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regisSelect 1 Samuel 18:26

27et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxoremSelect 1 Samuel 18:27

28et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eumSelect 1 Samuel 18:28

29et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebusSelect 1 Samuel 18:29

30et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimisSelect 1 Samuel 18:30

Next: 1 Samuel 19Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.