1 Samuel 19
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valdeSelect 1 Samuel 19:1
2et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderisSelect 1 Samuel 19:2
3ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibiSelect 1 Samuel 19:3
4locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valdeSelect 1 Samuel 19:4
5et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpaSelect 1 Samuel 19:5
6quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit Dominus quia non occideturSelect 1 Samuel 19:6
7vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertiusSelect 1 Samuel 19:7
8motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eiusSelect 1 Samuel 19:8
9et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu suaSelect 1 Samuel 19:9
10nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illaSelect 1 Samuel 19:10
11misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morierisSelect 1 Samuel 19:11
12deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus estSelect 1 Samuel 19:12
13tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentisSelect 1 Samuel 19:13
14misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaretSelect 1 Samuel 19:14
15rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidaturSelect 1 Samuel 19:15
16cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eiusSelect 1 Samuel 19:16
17dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam teSelect 1 Samuel 19:17
18David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in NahiothSelect 1 Samuel 19:18
19nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in RamaSelect 1 Samuel 19:19
20misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsiSelect 1 Samuel 19:20
21quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaveruntSelect 1 Samuel 19:21
22abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in RamaSelect 1 Samuel 19:22
23et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in RamaSelect 1 Samuel 19:23
24et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetasSelect 1 Samuel 19:24
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society