1 Samuel 20
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meamSelect 1 Samuel 20:1
2qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istudSelect 1 Samuel 20:2
3et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimurSelect 1 Samuel 20:3
4et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibiSelect 1 Samuel 20:4
5dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiaeSelect 1 Samuel 20:5
6si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eiusSelect 1 Samuel 20:6
7si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eiusSelect 1 Samuel 20:7
8fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas meSelect 1 Samuel 20:8
9et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibiSelect 1 Samuel 20:9
10responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dureSelect 1 Samuel 20:10
11et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrumSelect 1 Samuel 20:11
12ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi feceroSelect 1 Samuel 20:12
13haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meoSelect 1 Samuel 20:13
14et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fueroSelect 1 Samuel 20:14
15non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terraSelect 1 Samuel 20:15
16pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum DavidSelect 1 Samuel 20:16
17et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eumSelect 1 Samuel 20:17
18dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requirerisSelect 1 Samuel 20:18
19requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen EzelSelect 1 Samuel 20:19
20et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signumSelect 1 Samuel 20:20
21mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittasSelect 1 Samuel 20:21
22si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te DominusSelect 1 Samuel 20:22
23de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternumSelect 1 Samuel 20:23
24absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panemSelect 1 Samuel 20:24
25cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus DavidSelect 1 Samuel 20:25
26et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatusSelect 1 Samuel 20:26
27cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendumSelect 1 Samuel 20:27
28et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in BethleemSelect 1 Samuel 20:28
29et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regisSelect 1 Samuel 20:29
30iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuaeSelect 1 Samuel 20:30
31omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis estSelect 1 Samuel 20:31
32respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecitSelect 1 Samuel 20:32
33et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret DavidSelect 1 Samuel 20:33
34surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suusSelect 1 Samuel 20:34
35cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eoSelect 1 Samuel 20:35
36et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerumSelect 1 Samuel 20:36
37venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra teSelect 1 Samuel 20:37
38clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suumSelect 1 Samuel 20:38
39et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverantSelect 1 Samuel 20:39
40dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatemSelect 1 Samuel 20:40
41cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem ampliusSelect 1 Samuel 20:41
42dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternumSelect 1 Samuel 20:42
43et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatemSelect 1 Samuel 20:43
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society