Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 21

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecumSelect 1 Samuel 21:1

2et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locumSelect 1 Samuel 21:2

3nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid invenerisSelect 1 Samuel 21:3

4et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribusSelect 1 Samuel 21:4

5et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasisSelect 1 Samuel 21:5

6dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidiSelect 1 Samuel 21:6

7erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum SaulSelect 1 Samuel 21:7

8dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebatSelect 1 Samuel 21:8

9et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eumSelect 1 Samuel 21:9

10surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem GethSelect 1 Samuel 21:10

11dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem miliaSelect 1 Samuel 21:11

12posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis GethSelect 1 Samuel 21:12

13et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbamSelect 1 Samuel 21:13

14et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad meSelect 1 Samuel 21:14

15an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meamSelect 1 Samuel 21:15

Next: 1 Samuel 22Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.