1 Samuel 28
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tuiSelect 1 Samuel 28:1
2dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebusSelect 1 Samuel 28:2
3Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terraSelect 1 Samuel 28:3
4congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in GelboeSelect 1 Samuel 28:4
5et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimisSelect 1 Samuel 28:5
6consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetasSelect 1 Samuel 28:6
7dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in AendorSelect 1 Samuel 28:7
8mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibiSelect 1 Samuel 28:8
9et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidarSelect 1 Samuel 28:9
10et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc remSelect 1 Samuel 28:10
11dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihiSelect 1 Samuel 28:11
12cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim SaulSelect 1 Samuel 28:12
13dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terraSelect 1 Samuel 28:13
14dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravitSelect 1 Samuel 28:14
15dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciamSelect 1 Samuel 28:15
16et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuumSelect 1 Samuel 28:16
17faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo DavidSelect 1 Samuel 28:17
18quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodieSelect 1 Samuel 28:18
19et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu PhilisthimSelect 1 Samuel 28:19
20statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illaSelect 1 Samuel 28:20
21ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad meSelect 1 Samuel 28:21
22nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facereSelect 1 Samuel 28:22
23qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectumSelect 1 Samuel 28:23
24mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azymaSelect 1 Samuel 28:24
25et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illamSelect 1 Samuel 28:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society