Skip to content
Church.wiki
1 Samuel

1 Samuel 3

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifestaSelect 1 Samuel 3:1

2factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videreSelect 1 Samuel 3:2

3lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca DeiSelect 1 Samuel 3:3

4et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce egoSelect 1 Samuel 3:4

5et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivitSelect 1 Samuel 3:5

6et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormiSelect 1 Samuel 3:6

7porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo DominiSelect 1 Samuel 3:7

8et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad HeliSelect 1 Samuel 3:8

9et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suoSelect 1 Samuel 3:9

10et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuusSelect 1 Samuel 3:10

11et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eiusSelect 1 Samuel 3:11

12in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conpleboSelect 1 Samuel 3:12

13praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eosSelect 1 Samuel 3:13

14idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternumSelect 1 Samuel 3:14

15dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem HeliSelect 1 Samuel 3:15

16vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sumSelect 1 Samuel 3:16

17et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibiSelect 1 Samuel 3:17

18indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciatSelect 1 Samuel 3:18

19crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terramSelect 1 Samuel 3:19

20et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset DominiSelect 1 Samuel 3:20

21et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo IsraheliSelect 1 Samuel 3:21

Next: 1 Samuel 4Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.