1 Thessalonians 5
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobisSelect 1 Thessalonians 5:1
2ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita venietSelect 1 Thessalonians 5:2
3cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugientSelect 1 Thessalonians 5:3
4vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendatSelect 1 Thessalonians 5:4
5omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarumSelect 1 Thessalonians 5:5
6igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simusSelect 1 Thessalonians 5:6
7qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii suntSelect 1 Thessalonians 5:7
8nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutisSelect 1 Thessalonians 5:8
9quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum ChristumSelect 1 Thessalonians 5:9
10qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamusSelect 1 Thessalonians 5:10
11propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitisSelect 1 Thessalonians 5:11
12rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vosSelect 1 Thessalonians 5:12
13ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eisSelect 1 Thessalonians 5:13
14rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnesSelect 1 Thessalonians 5:14
15videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnesSelect 1 Thessalonians 5:15
16semper gaudeteSelect 1 Thessalonians 5:16
17sine intermissione orateSelect 1 Thessalonians 5:17
18in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobisSelect 1 Thessalonians 5:18
19Spiritum nolite extinguereSelect 1 Thessalonians 5:19
20prophetias nolite spernereSelect 1 Thessalonians 5:20
21omnia autem probate quod bonum est teneteSelect 1 Thessalonians 5:21
22ab omni specie mala abstinete vosSelect 1 Thessalonians 5:22
23ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi serveturSelect 1 Thessalonians 5:23
24fidelis est qui vocavit vos qui etiam facietSelect 1 Thessalonians 5:24
25fratres orate pro nobisSelect 1 Thessalonians 5:25
26salutate fratres omnes in osculo sanctoSelect 1 Thessalonians 5:26
27adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribusSelect 1 Thessalonians 5:27
28gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen EXPLICIT AD THESSALONICENSES ·I·Select 1 Thessalonians 5:28
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation