1 Timothy 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostraeSelect 1 Timothy 1:1
2Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostroSelect 1 Timothy 1:2
3sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerentSelect 1 Timothy 1:3
4neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fideSelect 1 Timothy 1:4
5finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non fictaSelect 1 Timothy 1:5
6a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquiumSelect 1 Timothy 1:6
7volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmantSelect 1 Timothy 1:7
8scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utaturSelect 1 Timothy 1:8
9sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidisSelect 1 Timothy 1:9
10fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversaturSelect 1 Timothy 1:10
11quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihiSelect 1 Timothy 1:11
12gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerioSelect 1 Timothy 1:12
13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitateSelect 1 Timothy 1:13
14superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo IesuSelect 1 Timothy 1:14
15fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sumSelect 1 Timothy 1:15
16sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternamSelect 1 Timothy 1:16
17regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amenSelect 1 Timothy 1:17
18hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiamSelect 1 Timothy 1:18
19habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaveruntSelect 1 Timothy 1:19
20ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemareSelect 1 Timothy 1:20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation