Skip to content
Church.wiki
1 Timothy

1 Timothy 6

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemeturSelect 1 Timothy 6:1

2qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortareSelect 1 Timothy 6:2

3si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinaeSelect 1 Timothy 6:3

4superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malaeSelect 1 Timothy 6:4

5conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatemSelect 1 Timothy 6:5

6est autem quaestus magnus pietas cum sufficientiaSelect 1 Timothy 6:6

7nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumusSelect 1 Timothy 6:7

8habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumusSelect 1 Timothy 6:8

9nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionemSelect 1 Timothy 6:9

10radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multisSelect 1 Timothy 6:10

11tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinemSelect 1 Timothy 6:11

12certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibusSelect 1 Timothy 6:12

13praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionemSelect 1 Timothy 6:13

14ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu ChristiSelect 1 Timothy 6:14

15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantiumSelect 1 Timothy 6:15

16qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amenSelect 1 Timothy 6:16

17divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendumSelect 1 Timothy 6:17

18bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicareSelect 1 Timothy 6:18

19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitamSelect 1 Timothy 6:19

20o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiaeSelect 1 Timothy 6:20

21quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum EXPLICIT AD TIMOTHEUM ·I·Select 1 Timothy 6:21

Next: 2 Timothy 1Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Timothy

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.