2 Chronicles 11
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suumSelect 2 Chronicles 11:1
2factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicensSelect 2 Chronicles 11:2
3loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et BeniaminSelect 2 Chronicles 11:3
4haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra HieroboamSelect 2 Chronicles 11:4
5habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in IudaSelect 2 Chronicles 11:5
6extruxitque Bethleem et Aetham et ThecueSelect 2 Chronicles 11:6
7Bethsur quoque et Soccho et OdollamSelect 2 Chronicles 11:7
8nec non Geth et Maresa et ZiphSelect 2 Chronicles 11:8
9sed et Aduram et Lachis et AzechaSelect 2 Chronicles 11:9
10Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimasSelect 2 Chronicles 11:10
11cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et viniSelect 2 Chronicles 11:11
12sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et BeniaminSelect 2 Chronicles 11:12
13sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suisSelect 2 Chronicles 11:13
14relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerenturSelect 2 Chronicles 11:14
15qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos feceratSelect 2 Chronicles 11:15
16sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorumSelect 2 Chronicles 11:16
17et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribusSelect 2 Chronicles 11:17
18duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii IsaiSelect 2 Chronicles 11:18
19quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et ZoomSelect 2 Chronicles 11:19
20post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et SalumithSelect 2 Chronicles 11:20
21amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filiasSelect 2 Chronicles 11:21
22constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabatSelect 2 Chronicles 11:22
23qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxoresSelect 2 Chronicles 11:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society