Skip to content
Church.wiki
2 Chronicles

2 Chronicles 12

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eoSelect 2 Chronicles 12:1

2anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem quia peccaverunt DominoSelect 2 Chronicles 12:2

3cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet et Trogoditae et AethiopesSelect 2 Chronicles 12:3

4cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque HierusalemSelect 2 Chronicles 12:4

5Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu SesacSelect 2 Chronicles 12:5

6consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est DominusSelect 2 Chronicles 12:6

7cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum SesacSelect 2 Chronicles 12:7

8verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarumSelect 2 Chronicles 12:8

9recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat SalomonSelect 2 Chronicles 12:9

10pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatiiSelect 2 Chronicles 12:10

11cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suumSelect 2 Chronicles 12:11

12verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bonaSelect 2 Chronicles 12:12

13confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel nomenque matris eius Naama AmmanitisSelect 2 Chronicles 12:13

14fecit autem malum et non praeparavit cor suum ut quaereret DominumSelect 2 Chronicles 12:14

15opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebusSelect 2 Chronicles 12:15

16et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eoSelect 2 Chronicles 12:16

Next: 2 Chronicles 13Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Chronicles

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses a voice on this device.