2 Chronicles 13
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super IudamSelect 2 Chronicles 13:1
2tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et HieroboamSelect 2 Chronicles 13:2
3cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimiSelect 2 Chronicles 13:3
4stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis IsrahelSelect 2 Chronicles 13:4
5num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salisSelect 2 Chronicles 13:5
6et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suumSelect 2 Chronicles 13:6
7congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eisSelect 2 Chronicles 13:7
8nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deosSelect 2 Chronicles 13:8
9et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt diiSelect 2 Chronicles 13:9
10noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suoSelect 2 Chronicles 13:10
11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistisSelect 2 Chronicles 13:11
12ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expeditSelect 2 Chronicles 13:12
13haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercituSelect 2 Chronicles 13:13
14respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere coeperuntSelect 2 Chronicles 13:14
15omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et IudaSelect 2 Chronicles 13:15
16fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorumSelect 2 Chronicles 13:16
17percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortiumSelect 2 Chronicles 13:17
18humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorumSelect 2 Chronicles 13:18
19persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eiusSelect 2 Chronicles 13:19
20nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus estSelect 2 Chronicles 13:20
21igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filiasSelect 2 Chronicles 13:21
22reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae AddoSelect 2 Chronicles 13:22
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society