Skip to content
Church.wiki
2 Chronicles

2 Chronicles 14

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decemSelect 2 Chronicles 14:1

2fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsaSelect 2 Chronicles 14:2

3et confregit statuas lucosque succiditSelect 2 Chronicles 14:3

4ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandataSelect 2 Chronicles 14:4

5et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit in paceSelect 2 Chronicles 14:5

6aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largienteSelect 2 Chronicles 14:6

7dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuitSelect 2 Chronicles 14:7

8habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimiSelect 2 Chronicles 14:8

9egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque MaresaSelect 2 Chronicles 14:9

10porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta MaresaSelect 2 Chronicles 14:10

11et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homoSelect 2 Chronicles 14:11

12exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda fugeruntque AethiopesSelect 2 Chronicles 14:12

13et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multaSelect 2 Chronicles 14:13

14et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam praedam asportaveruntSelect 2 Chronicles 14:14

15sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt HierusalemSelect 2 Chronicles 14:15

Next: 2 Chronicles 15Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Chronicles

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses a voice on this device.