2 Chronicles 27
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia SadocSelect 2 Chronicles 27:1
2fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebatSelect 2 Chronicles 27:2
3ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxitSelect 2 Chronicles 27:3
4urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turresSelect 2 Chronicles 27:4
5ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertioSelect 2 Chronicles 27:5
6corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suoSelect 2 Chronicles 27:6
7reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et IudaSelect 2 Chronicles 27:7
8viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in HierusalemSelect 2 Chronicles 27:8
9dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eoSelect 2 Chronicles 27:9
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society