2 Corinthians 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa AchaiaSelect 2 Corinthians 1:1
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu ChristoSelect 2 Corinthians 1:2
3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationisSelect 2 Corinthians 1:3
4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a DeoSelect 2 Corinthians 1:4
5quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostraSelect 2 Corinthians 1:5
6sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimurSelect 2 Corinthians 1:6
7et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationisSelect 2 Corinthians 1:7
8non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivereSelect 2 Corinthians 1:8
9sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuosSelect 2 Corinthians 1:9
10qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripietSelect 2 Corinthians 1:10
11adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobisSelect 2 Corinthians 1:11
12nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vosSelect 2 Corinthians 1:12
13non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetisSelect 2 Corinthians 1:13
14sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu ChristiSelect 2 Corinthians 1:14
15et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetisSelect 2 Corinthians 1:15
16et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in IudaeamSelect 2 Corinthians 1:16
17cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et nonSelect 2 Corinthians 1:17
18fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et nonSelect 2 Corinthians 1:18
19Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuitSelect 2 Corinthians 1:19
20quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostramSelect 2 Corinthians 1:20
21qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos DeusSelect 2 Corinthians 1:21
22et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostrisSelect 2 Corinthians 1:22
23ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra CorinthumSelect 2 Corinthians 1:23
24non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistisSelect 2 Corinthians 1:24
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation