2 Corinthians 10
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobisSelect 2 Corinthians 10:1
2rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemusSelect 2 Corinthians 10:2
3in carne enim ambulantes non secundum carnem militamusSelect 2 Corinthians 10:3
4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentesSelect 2 Corinthians 10:4
5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium ChristiSelect 2 Corinthians 10:5
6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientiaSelect 2 Corinthians 10:6
7quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nosSelect 2 Corinthians 10:7
8nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescamSelect 2 Corinthians 10:8
9ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulasSelect 2 Corinthians 10:9
10quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilisSelect 2 Corinthians 10:10
11hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in factoSelect 2 Corinthians 10:11
12non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobisSelect 2 Corinthians 10:12
13nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vosSelect 2 Corinthians 10:13
14non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio ChristiSelect 2 Corinthians 10:14
15non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiamSelect 2 Corinthians 10:15
16etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriariSelect 2 Corinthians 10:16
17qui autem gloriatur in Domino glorieturSelect 2 Corinthians 10:17
18non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendatSelect 2 Corinthians 10:18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation